monumenta.ch > Plinius > sectio 48

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 25, 48
{XXI} Prima duo sunt, candidum ac nigrum. hoc radicibus tantum intellegi tradunt plerique, alii et folia nigri platano similia, sed minora nigrioraque et pluribus divisuris scissa, albi betae incipientis, haec quoque nigriora et canalium dorso rubescentia, utraque caule palmi, ferulaceo, bulborum tunicis convoluto, radice fimbriata ceparum modo, nigro equi, boves, sues necantur, itaque cavent id, cum candido vescantur. tempestivum esse tradunt messibus.